# Gesta Romanorum bonis

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, Poem bonis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/bonis

Valerius Maximus refert, quod, cum omnes Syracusani mortem Dionysii optarent regis Siciliae, quaedam femina senectutis ultimae sola matutinis horis deos oravit, ut sibi rex superstes fieret in hanc vitam, cuius orationis causam Dionysius admirans ab ea quaesivit. Quae respondit: "Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens secundum recepi, quo iterum carere cupiens tertium recepi; timens ergo deteriorem tibi succedere ideo pro vita tua omni die rogo." Dionysius haec audiens amplius molestiam non fecit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
