# Gesta Romanorum inexsecra.6

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, inexsecra.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/inexsecra.6

Audiens haec domina intra se cogitabat: "Heu me, simili modo me quidam iuvenis diligit et pro amore meo infirmatur". Et totum processum vetulae narravit. Vetula haec audiens ait: "O carissima domina, noli amorem iuvenis spernere, ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea, quod esset damnum intolerablie." Ait domina vetulae: "O bona matrona, date mihi sanum consilium, ut non sim canicula!" Quae ait: "Cito pro illo iuvene mitte et voluntatem suam sine ulteriori dilatione facias!" At illa: "Rogo sanctitatem tuam, ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum accederet." Cui vetula: "Tibi compatior et libenter tibi eum adducam." Perrexit et iuvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic per vetulam domina adulterium commisit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
