# Gesta Romanorum kauf.1-5

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, kauf.1 to kauf.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/kauf.1

Lucius in Roma regnavit prudens valde; qui habebat filiam pulcherrimam, quam multum dilexit. Erat quidam miles in curia, qui puellam miro modo dilexit, et cum eam solam vidisset, ait ei: "Carissima, miro modo te diligo. Quid tibi dabo, quod possum una nocte tecum dormire?" Quae ait: "Mille marcas florenas." Ille vero concessit et ei dedit. Cum nox adesset, miles lectum intravit et statim dormire coepit, puella vero simili modo post eum. Miles per totam noctem dormivit nec a somno excitatus est. Mane vero cum sol oriretur, puella se vestimentis induit et eum a somno excitavit. Et ille: "O bona puella, intra lectum!" Quae ait: "Non facio tibi, carissime, iniuriam, tecum conveni pro mille marcis florenis, ut tecum tota nocte dormirem; hoc fideliter implevi. Sed tu fuisti ita ruralis, quod semel faciem tuam ad me non vertisti, et ideo de incurialitate te comprendo." At ille: "Somnum cepi et per hoc deceptus fui; sed rogo, ut ad me iam intres." At illa: "Certe non faciam." Ait miles: "Quid tibi dabo, ut secunda vice possum tecum dormire?" Quae ait: "Tantum sicut prius." Ille vero concessit. Cum vero nox adesset, miles lectum intravit et statim dormivit et per omnia fecit sicut prius. Miles vero ultra quam credi potest dolens dixit puellae: "Dic mihi, bona puella, quomodo tecum dormiam tertia nocte!" Quae ait: "Certe pro mille marcis florenis." Ille assensit. Miles intra se cogitabat: "Primo perdidi mille marcas florenas, secundo terras meas obligavi pro aliis milibus, iam vero oportet me acquirere per aliquam viam, si debeo habere puellam." Perrexit ad quandam civitatem et obviavit uni mercatori et ait ei: "Domine, potes mihi mille marcis florenis commodare in necessitate?" Qui ait: "Quam securitatem mihi praestabis?" Et ille: "Quidquid vis." Cui mercator: "Volo, ut chartam de proprio sanguine tuo facias sub tuo sigillo, quod, si unum diem constitutum inter nos frangas, sine condicione potestatem habeam tantum de carnibus tuis scindere ac a corpore vellere, ubicumque mihi placeat in tuo corpore, ita tamen, quod carnes tuae pecuniam meam ponderent." At ille: "Mihi bene placet." Statim fecit sibi chartam de proprio sanguine suo sigillatam cum suo sigillo. Hoc facto tradidit mercatori chartam et recepit pecuniam.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
