# Gesta Romanorum kauf.21-22

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, kauf.21 to kauf.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/kauf.21

Illa cum hoc audisset, gratias iudici reddidit et ait: "Domine, ad dominum te recommendo", exivit et equum ascendit et domum equitavit. Omnes autem iuxta iudicem sedentes dixerunt: "Miles iste recendens miro modo et sapienter militem illum salvavit, et omnes credebant eam esse virum. Finito autem iudicio omnes recesserunt et mercator ad domum suam confusus abiit. Miles autem ad domum puellae ivit. Illa autem interim ornavit se sicut prius ad modum mulieris et amplexatus est eum et ait: "Carissime, quomodo evasisti hodie?" Qui ait: "Ego eram adiudicatus morti et subito intravit quidam miles iuvenis valde et sapiens et generosus et eloquens, qui per sapientiam suam me liberavit et hoc non obstante ita sapienter loquebatur, quod etiam nihil mercatori teneor solvere, quia iudex pro me sententiam dedit et mercator sine solutione abiit." Dixit puella: "Ex quo te deus per sapientiam huius militis salvavit, quare ipsum ad prandium non vocasti?" Respondit miles: "Subito intravit et finito iudicio exivit nec postea potui ipsum videre." Respondit iuvencula: "Si eum videres, numquid notitiam eius haberes?" Qui dixit: "Optime." Illa cameram intravit et sicut prius se ornavit; quo facto exivit. Miles cum eam vidisset, ultra quam credi potest gaudebat et osculatus est eam et ait: "Benedicatur hora, in qua fuisti nata." Post hoc cum magno iubilo eam in uxorem duxit et in pace dies suos finierunt.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
