# Gesta Romanorum kauf.6-11

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, kauf.6 to kauf.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/kauf.6

Miles cum pecuniam accepisset, intra se cogitabat: "Si illam pecuniam perdidero sicut priorem, ero pauper perpetuo." Perrexit ad quendam philosophum et ait ei: "Bone magister, tibi habeo secretum pandere quoddam, et filiam imperatoris diligo et cum ea conveni, ut mecum una nocte dormiret pro mille marcis florenis. Et prima nocte et secunda dormivi et sic voluntatem in nullo implevi. Iam pecuniam a quodam mercatore mutuavi et, si illam sicut prius perdidero, confusus sum ego. Iam ad te veni, ut sciam, quomodo possim me ipsum salvare a dormitione, ne tam leviter amittam, quod tam care mutuavi." Ait philosophus: "Inter coopertorium puellae et linteamen, dico tibi, iacet una charta habens illam virtutem, quod, quicumque intrat lectum, statim oppressus sit somno, donec a puella excitetur. De hoc sum expertus, quia chartam ordinavi. Sed dicam tibi, quomodo habeas puellam. Antequam ascendas lectum, chartam diligenter quaeras private, et cum inveneris, longe a lecto proicias et tunc audacter intra et voluptatem tuam obtinebis." Miles vero perrexit ad puellam, tradidit ei pecuniam. Cum vero nox adesset, miles vestimenta deposuit et, antequam lectum ascenderit, inter coopertorium et linteamen chartam invenit, quam longe a lecto proiecit. Hoc facto lectum ascendit et se finxit dormire. Puella vero simili modo vestimenta deposuit et ignorans, quod charta fuisset ablata. Statim autem cum lectum ascendisset, miles manum ad eam posuit. Puella autem ait: "O domine, decepta sum, totam pecuniam, quam mihi dedisti, tibi reddam, et me illaesam permittas abire!" Qui ait: "In vanum loqueris." Quae ait: "Tibi pecuniam duplicabo." Ait miles: "Et si imperium patris tui mihi dares, tibi non concedam." Fecit cum ea voluntatem suam. Statim conglutinata est anima puellae cum eo et ultra modum eum dilexit, miles vero in tantum eam adamavit, quod transiit unam quindenam ultra diem constitutum inter illum et mercatorem et tradidit oblivioni, quomodo mercatori esset obligatus.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
