Latin
lear.1 to lear.5
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum lear.1-5
Not analysed yet
Theodosius in civitate Romana regnavit prudens valde et potens; qui tres filias pulchras habebat, dixitque filiae seniori: "Quantum diligis me?" At illa: "Certe plus quam me ipsam." Ait ei pater: "Et te ad magnas divitias promovebo." Statim ipsam dedit uni regi opulento et potenti in uxorem. Post haec venit ad secundam filiam et ait ei: "Quantum diligis me?" At illa: "Tantum sicut me ipsam." Imperator vero eam cuidam duci tradidit in uxorem. Et post haec venit ad tertiam filiam et ait ei: "Quantum me diligis?" At illa: "Tantum sicut vales et non plus neque minus." Ait ei pater: "Ex quo ita est, non ita opulenter ero maritare sicut et sorores tuae." Tradidit eam cuidam comiti in uxorem. Accidit cito post haec, quod imperator bellum contra regem Aegypti habebat. Rex vero imperatorem de imperio fugabat, unde bonum refugii habere non poterat. Scripsit litteras anulo suo signatas ad primam filiam suam, quae dixit, quod patrem suum plus quam se ipsam dilexit, ut ei succurreret in sua necessitate, eo quod de imperio expulsus erat. Filia cum has litteras eius legisset, viro suo regi casum primo narrabat. Ait rex: "Bonum est, ut succurramus ei in hac sua magna necessitate. Colligam exercitum meum et cum toto posse meo adiuvabo eum." Ait illa: "Istud non potest fieri sine magnis expensis. Sufficit, quod ei concedatis, quamdiu est extra imperium suum, quinque milites, qui ei associentur." Et sic factum est. Filia patri rescripsit, quod aliud auxilium ab ea habere non posset nisi quinque milites de sumptibus regis in societate sua. Imperator cum hoc audisset, contristatus est valde et infra se dicebat: "Heu mihi, tota spes mea erat in seniore filia mea, eo quod dixit, quod plus me dilexit quam se ipsam, et propter hoc ad magnam dignitatem ipsam promovi." Scripsit statim secundae filiae, quae dixit "Tantum te diligo quantum me ipsam", quod succurreret ei in tanta necessitate. At illa cum audisset, viro suo denuntiabat et ipsi consiliavit, ut nihil aliud ei concederet nisi victum et vestitum, quamdiu viveret, honeste pro tali rege, et super hoc litteras patri suo rescripsit.