# Gesta Romanorum lear.6-7

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, lear.6 to lear.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/lear.6

Imperator cum hoc audisset, contristatus est valde, dicens: "Deceptus sum per duas filias. Iam temptabo tertiam, quae mihi dixit 'Tantum te diligo, quantum vales.'" Litteras scripsit ei, ut ei succurreret in tanta necessitate, et quomodo sorores suae ei respondebant. Tertia filia cum vidisset inopiam patris sui, ad virum suum dixit: "Domine mi reverende, mihi succurre in hac necessitate! Iam pater meus expulsus est ab hereditate sua." Ait ei vir eius: "Quid vis tu, ut ei faciam?" At illa: "Exercitum colligas et ad debellandum inimicum suum pergas cum eo!" Ait comes: "Voluntatem tuam adimplebo." Statim collegit magnum exercitum et sumptibus suis propriis cum imperatore perrexit ad bellum. Victoriam obtinuit et imperatorem in imperio suo posuit. Tunc ait imperator: "Benedicta hora, in qua genui filiam meam iuniorem. Ipsam minus aliis filiabus dilexi et mihi in magna necessitate succurrit, et aliae filiae meae defecerunt, propter quod totum imperium reliquero post decessum meum filiae meae iuniori." Et sic factum est. Post decessum patris filia iunior regnavit et in pace vitam finivit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
