# Gesta Romanorum mira.1-5

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, mira.1 to mira.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/mira.1

Marcus regnavit prudens valde. Qui tantum unicum filium et filiam habebat, quos multum dilexit. Cum vero ad senectutem pervenisset, infirmitas gravis eum apprehendit; qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: "Carissimi, scire debetis, quod hodie spiritum deo debeo reddere; non habeo tantum periculum in anima mea, sicut de filia mea, quod eam matrimonio non tradidi, et ideo tu, fili, qui es heres meus, tibi praecipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias tam honorifice, sicut decet, et medio tempore sicut te ipsum omni die eam in honore habeas." His dictis vertit se ad parietem et spiritum emisit. De cuius morte planctus magnus factus est in civitate et satis honorifice eum sepulturae tradiderunt. Post hoc vero filius satis prudenter incepit regnare, sororem suam in omni honore habere, quam miro modo dilexit in tantum, quod omni die, licet nobiles secum essent in mensa, in una cathedra ex opposito eius sedebat et adinvicem comedebant et in eadem camera in lectis separatis iacebant. Accidit una nocte, quod temptatio gravis eum accepit, quod ei videbatur spiritum emittere, nisi cum sorore sua libidinem suam posset implere. De lecto surrexit et ad sororem suam perrexit, quam dormientem invenit et excitavit eam. Illa sic excitata ait: "O domine, ad quid venisti ista hora?" Qui respondit: "Nisi tecum dormiam, amitto vitam meam." Quae ait: "Absit a me tale peccatum perpetrare! Ad memoriam reducite, quomodo pater noster te oneravit sub benedictione ante mortem suam, quod me haberes in omni honore! Si tale peccatum perpetrares, offensionem dei non evaderes nec hominum confusionem." At ille: "Quomodocumque fiat, voluntatem meam adimplebo." Dormivit cum ea. Hoc facto ad proprium stratum rediit, puella vero amare flevit et consolari nolebat, imperator vero, quantum potuit, solacium ei praebebat, et miro modo magis ac magis eum dilexit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
