Latin
mira.12 to mira.17
Gesta Romanorum, Gesta Romanorum mira.12-17
Not analysed yet
Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: "Domine mi reverende, qualis domina ista est?" Qui ait: "Domina nostra soror regis est. Iura mihi per deum omnipotentem sub poena vitae tuae, ut, quicquam tibi dixero, omnia habebis in secreto." At illa: "Domine, paesto sum." Cum autem iurasset, ait miles: "Domina nostra per dominum nostrum regem est impraegnata; quare tibi praecipio, ut nulla creatura ministret ei excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis omnia sint secreta." At illa: "Domine, omnia ista fideliter adimplebo." Domina ad cameram privatam est introducta et satis splendide ei ministrabatur. Cum tempus pariendi esset, filium formosum peperit. Miles cum hoc audisset, ait dominae: "O domina carissima, bonum est ac utile sacerdotem vocari, ut puerum baptizet." Qae ait: "Deo meo voveo, quo ille, qui est inter fratrem et sororem genitus, per me baptismum non habebit." Ait miles: "Scitis, grave peccatum est inter vos et dominum meum commissum; nolite propter hoc animam pueri occidere." Ait domina: "Votum vovi, quod firmiter tenebo; sed tibi praecipio, ut dolium vacuum mihi apportes." Qui ait: "Praesto sum." Dolium secum ad cameram portari fecit, illa vero decenter puerum in cunabulo reclinavit et in parvis tabellis haec, quae sequuntur, scripsit: `Carissimi, scire debetis, quod puer iste non est baptizatus, quia inter fratrem et sororem genitus est; ideo propter dei amorem baptizetur, et sub capite eius pondus auri invenietis, cum quo ipsum nutriri faciatis, et ad pedes argenti pondus, cum quo studium exerceat.' Cum omnia ista erant scripta, tabellas in cunabulo sub latere pueri ponebat, aurum sub capite, argentum ad pedes. Deinde cum pannis sericis ac deauratis cunabulum cooperuit. Hoc facto militi praecepit, ut cunabulum infra dolium poneret et in mari proiceret, ut nataret, ubicumque deus disponeret. Miles vero omnia adimplevit. Cum dolium proiectum in mari fuisset, miles tamdiu iuxta mare stetit, quamdiu dolium natare videret; hoc facto ad dominam rediit.