# Gesta Romanorum mira.18-24

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, mira.18 to mira.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/mira.18

Sed cum iuxta castrum suum venisset, nuntius regis de terra sancta ei obviabat; ait ei: "Carissime, unde venis?" Qui ait: "De terra sancta venio." "Et quales rumores habetis?" Et ille: "Dominus meus rex mortuus est et corpus suum ad unum de castris suis est ductum." Miles hoc audiens flevit amare. Uxor eius superveniens cum de morte imperatoris audisset, ultra quam credi potest dolebat. Miles surrexit et ait uxori suae: "Nolito flere, ne domina nostra percipiat. Nihil ei dicemus, quousque a puerperio resurgat." Miles post hos sermones ad dominam intravit. Uxor eius sequebatur eum. Cum domina eos respexisset et eos desolatos perpendit, ait: "Carissimi, propter quam causam estis tristes?" At illa: "Domina, non sumus tristes, sed potius gaudentes, quod liberata estis a gravi periculo, in quo fuistis." At illa: "Ita non est. Indicate mihi, nolite aliquid celare a me sive bonum sive malum!" Ait miles: "Quidam nuntius de terra sancta venit de domino nostro, rege fratre vestro, qui narrat rumores." Quae ait: "Vocetur nuntius!" Qui cum venisset, ait ei domina: "Quomodo est de domino meo?" Qui respondit: "Dominus vester mortuus est et eius corpus de terra sancta translatum est ad castrum suum, et cum patre vestro sepelietur." Domina cum haec audisset, ad terram cecidit. Miles videns dolores dominae, in terram iacuit, uxor militis cum eis ac nuntius; omnes isti per magnum spatium iacebant, et in eis prae magno dolore non est vox neque sensus. Domina vero post magnum spatium surrexit, crines capitis traxit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: "Heu mihi, pereat dies, in qua concepta eram, non illa numeretur, in qua sum nata! Quantas habeo iniquitates et quanta in me sunt completa! Periit spes mea, fortitudo mea, frater meus unicus, dimidium animae meae. Quid faciam de cetero, penitus ignoro." Surrexit miles et ait: "O domina carissima, audite me! Si propter dolorem te ipsam necaveris, totum regnum peribit. Tu sola es derelicta et iure hereditario regnum tibi debetur. Si ergo te ipsam occideris, regnum ad extraneos convolabit. Surgamus ergo et ad locum, ubi corpus iacet, accedamus et honorifice eum sepeliemus, deinde studeamus, quomodo imperium regere debemus." Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesta comitiva ad castrum fratris sui accessit. Cum autem intrasset, corpus regis super feretrum invenit, super corpus cecidit, a planta pedis usque ad verticem osculata est eum. Milites videntes nimium dolorem in ipsa de funere dominam extraxerunt et in cameram introduxerunt et corpus satis honorifice sepulturae tradiderunt.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
