# Gesta Romanorum mira.27-33

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, mira.27 to mira.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/mira.27

Puer vero crescebat, ab omnibus dilectus, quosque septem annos in aetatem complevisset. Abbas statim ad studium eum ordinavit, in quo miro modo profecit, omnes monachi coenobii tamquam suum monachum dilexerunt, puer vero infra pauca tempora omnes in scientia transcendit. Accidit quodam die, ut, cum filius piscatoris cum pila quadam luderet - et dictum piscatorem patrem suum esse credidit - , a casu filium piscatoris cum pila laesit, ille sic percussus amare flevit, domi perrexit et matri conquestus est dicens: "Gregorius frater meus me percussit." Mater haec audiens foras exivit et dure arguebat eum dicens: "O Gregori, qua audacia filium meum percussisiti, cum tamen, qualis es et unde, ignoramus." Ait ille: "O mater dulcissima, nonne filius tuus sum ego? Quare talia mihi improperas?" Quae ait: "Filius meus non es et, unde sis, ignoro, sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti; abbas te mihi ad nutriendum dedit." Ille cum haec audisset, flevit amare, ad abbatem perrexit et ait: "O domine mi, diu vobiscum steti, credebam me filium piscatoris fuisse; cum tamen non sum, et ideo parentes meos ignoro, si placet, me ad militiam promoveas, quia hic amplius non manebo." Ait abbas: "O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo exsistentes miro modo te diligunt in tantum, quod post discessum meum in abbatem te promovebunt." Ait ille: "Domine, sine dubio non exspectabo, donec ad parentes meos pervenero." Abbas haec audiens ad thesaurum suum accessit et tabellas, quas in cunabulo suo invenit, ei ostendit dicens: "Nunc, fili, lege interius et, qualis es, clare invenies." Cum vero legisset, quod inter fratrem et sororem esset genitus, ad terram cecidit et ait: "Heu mihi, quales parentes habeo? Ad terram sanctam pergam et pro peccatis parentum pugnabo et ibi vitam finiam. Peto ergo, domine, instanter, ut me ad militiam promoveas." Quod et fecit. Cum autem licentiam de recessu recepit, factus est planctus magnus in coenobio, dolor in populo et in circuitu lamentatio. Ad mare se transtulit et convenit cum nautis, ut eum ad terram sanctam ducerent.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
