# Gesta Romanorum mira.57-63

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, mira.57 to mira.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/mira.57

Accidit, quod eadem die pisces accepit, et dum unum piscem extraxisset, clavem, quam XVII annis in mare proiecit, infra piscem invenit. Statim alta voce clamavit: "O carissimi, videte clavem, quam in mari proieci! Ut spero, de labore vestro non eritis frustrati." Nuntii haec audientes et videntes gavisi sunt valde, mane vero surrexerunt, piscatorem rogabant, ut eos ad rupem duceret, quod et factum est. Cum autem ibidem venissent et eum vidissent, dixerunt: "O Gregori, homo dei, ex parte dei omnipotentis ad nos ascende, quia dei voluntas est, ut eius vicarius in terris constitutus sis!" At ille: "Quod deo placet, eius voluntas fiat!" Illum extra rupem duxerunt. Antequam civitatem intravit, omnes campanae civitatis per se pulsabant. Cives haec audientes dixerunt: "Bendictus altissimus, iam venit, qui Christi vicarius erit." Omnes ei obviam processerunt et cum magno honore eum receperunt et Christi vicarium constituerunt. Beatus Gregorius in vicariatu constitutus in omnibus se laudabiliter habebat. Fama eius per orbem volabat, et quod tam sanctus Christi vicarius constitutus erat. Multi ex omnibus partibus mundi veniebant, ut eius consilium et auxilium haberent. Audiens vero mater eius, quod tam sanctus homo Christi vicarius factus esset, intra se cogitabat: "Ubi iam melius potero accedere, quam ad istum sanctum virum et vitam meam ei intimare?" Verumtamen quod esset filius eius et maritus, penitus ignorabat. Ad Romam perrexit et Christi vicario est confessa. Ante confessionem nullus alium cognovit, sed papa, cum confessionem matris audisset, notitiam eius per omnia habebat et ait: "O mater dulcissima, uxor et amica, diabolus credebat nos ducere ad inferna et nos evasimus dei gratia." Illa haec audiens ad pedes eius cecidit et prae gaudio amare flevit, papa vero de terra eam levavit et in eius nomine monasterium constituit, in quo eam abbatissam fecit, et infra pauca tempora ambo animas deo reddiderunt.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
