# Gesta Romanorum mira.6-11

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, mira.6 to mira.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/mira.6

Post hoc vero circa dimidium annum illa in cathedra sedebat in mensa, et frater eius eam intime aspexit et ait: "Carissima, quid tibi est? Iam facies tua est mutata in colore et oculi tui in nigredinem mutantur." At illa: "Mirum non est, quia sum impraegnata et per consequens confusa." Ille hoc audiens ultra quam credi potest contristatus est; flevit amare et ait: "Pereat dies, in quo natus sum, et quid faciam ego, penitus ignoro." Quae ait: "Domine, fac consilium meum et post factum non paenitebis; nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic prope est unus miles senex consiliarius patris nostri, de cuius consilio pater noster semper est operatus. Vocetur ille et sub sigillo confessionis omnia ei dicemus. Ille vero utile consilium dabit nobis et quod satisfaciemus deo et opprobrium mundanum evadere poterimus." Ait rex: "Mihi bene placet, sed primo studeamus deo reconciliari!" Confessi sunt ambo corde puro cum contritione magna. Facta confessione miserunt pro milite et totum private cum fletu rettulerunt. At ille: "Domine, ex quo estis deo reconciliati, audite consilium meum, ut confusionem mundanam evadere possitis. Pro peccatis vestris ac patris vestri terram sanctam debetis visitare et tali die omnes satrapas regni vestri in praesentia tua convocare, deinde haec verba per ordinem dicere: `Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem praeter sororem unam habeo, sicut scitis, cui in absentia mea sicut corpori meo debetis oboedire', et post hoc mihi coram omnibus dicere: `Et tibi, carissime, dico sub poena vitae tuae, ut sororis meae custodiam habeas.' Ego vero tam private et secure custodiam, quod nullus tempore partus nec ante nec post de casu vestro sciet, nec etiam uxor mea." Ait rex: "Bonum est consilium; omnia adimplebo, quae mihi dicitis." Statim fecit omnes satrapas convenire et omnia a principio usque ad finem, sicut superius est scriptum, consilium militis adimplevit. Cum omnia verba consumasset, vale omnibus fecit, ad terram sanctam perrexit, miles vero dominam sororem regis ad castrum suum duxit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
