# Gesta Romanorum praeme.7-9

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, praeme.7 to praeme.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/praeme.7

Socrates vero solus forestam intravit et flevit amare pro sua coniuge. Senex quidam venit ad eum et ait: "O bone magister, ob quam rem affligitur anima tua?" Et ille: "Filiam regis sub tali condicione desponsavi, quod, quocumque tempore ipsa in societate mea moriatur, ego vitam meam amittam, et iam ad mortem infirmatur, et haec est causa doloris mei." Ait senex: "Fac consilium meum et post factum non paenitebis. Uxor tua est de sanguine regum; cum rex minutus fuerit, uxor tua pectus et ubera liniat de sanguine patris sui, deinde in ista foresta tres herbas invenies, de una ei potionem facies, de aliis duabus unum emplastrum ponas, ubi dolorem sentit, et si istam doctrinam impleverit, sanitatem perfectam inveniet." Socrates omnia implevit et uxor ab omni infirmitate convaluit. Rex vero cum audisset, quod Socrates tam sollicite pro infirmitate filiae suae laborabat, eum ad magnas divitias et honores promovit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
