# Gesta Romanorum promi.1-4

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, promi.1 to promi.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/promi.1

Erat quidam imperator, in cuius imperio erant duo latrones, adinvicem confoederati iuramento, ut nullus alium dimitteret in necessitate, sed quilibet pro altero vitam poneret. Multa mala adinvicem perpetraverunt, scilicet furtum et homicidium. Accidit semel, quod unus sine altero et eo absente cum furto captus erat et in carcere in compedibus positus. Quod audiens socius eius, alter latro, ad eum venit et dixit: "Carissime socie, dic mihi, <...> in fide ligati sumus." At ille: "Ut mihi videtur, mori debeo, quia comprehensus sum cum furto. Si velles tantum facere istud, quod tibi dixero, semper essem tibi obligatus. Uxorem et parvulos ac familiam habeo, de eis nihil ordinavi, nec de bonis meis. Si in loco meo posses exspectare in carcere, et hoc poteris a iudice inquirere, domi vadam et de uxore et familia et de bonis meis ordinabo et tempore debito revertar et liberabo te." At ille: "Istud satis fideliter adimplebo." Perrexit ad iudicem et ait: "Domine mi, amicus meus captus est et in carcere positus; mortem, ut credo, evadere non potest; si placet, tantum unam petitionem a vobis peto, ut eum licentietis, quod ad domum propriam accedere potest, ut ante mortem suam de uxore et familia poterit disponere. Ego vero, ut de eo sis securus, loco suo in carcere remanebo, donec venerit." Ait iudex: "Tali die iudicium de eo ac de aliis fiet; si vero eodem die non venerit, quid ad hoc respondebis?" At ille: "Domine, omnem securitatem, quae tibi placet, adimplebo. Quod si non venerit, pro eius amore mortem sustinebo." Ait iudex: "Petitionem tuam exaudiam, ita tamen, quod te in vinculis habeam, quousque ipse redierit." Et ille: "Bene placet mihi." Tunc iudex istum in carcere posuit et alium libere misit abire.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
