# Gesta Romanorum promi.5-9

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, promi.5 to promi.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/promi.5

Ille vero domi recessit, de uxore, prole et familia ordinavit, et tamdiu exspectavit, quod ad tres dies iudicii, in quo omnes malefactores coram iudice sunt praesentati, et inter alios ille, qui prompte se carceri obtulit, pro amico suo est praesentatus. Ait ei iudex: "Ubi est amicus tuus, qui hodie deberet redire et te liberare ac salvare?" At ille: "Domine, spero, quod non deficiet." Iudex vero diu exspectabat, si veniret, et non venit. Statim dedit pro sententia, ut ad patibulum duceretur; et sic factum est. Cum vero ad patibulum venisset, ait ei iudex: "Carissime, imputes tibi et non mihi, quod nunc morieris. Dixisti, quod amicus tuus veniret et te liberaret." Ait ille: "Domine, ex quo mori debeo, instanter peto, ut ante mortem meam pulsare potero." Ait iudex: "Cuiusmodi pulsatio erit illa?" Qui ait: "Ante mortem meam tribus vicibus clamare." Et ille: "Mihi placet." Ille incepit alta voce clamare primo, secundo, tertio, et respexit circumquaque, et hominem agili cursu venientem vidit a longe et ait iudici: "Mortem meam differas! Ecce hominem venientem video. Forte ipse est socius meus, qui me hodie liberabit." Iudex vero cum ipsum venientem audisset, exspectavit. Et ecce socius eius venit et ait: "O domine, ego sum ille, qui de bonis meis, uxore et amicis meis disposui, et amicus meus interim in periculo mortis pro me stetit. Illum libere permittas abire, quia paratus sum, pro peccatis meis mortem sustinere." Iudex respexit eum et ait: "O carissime, dic mihi causam, quare adivicem estis tam fideles?" Et ille: "Domine, a pueritia quilibet alteri fidem dedit, ut in omnibus fideles essemus. Et haec est causa, quare ipse in loco meo se posuit, quousque de domo mea ordinassem." Iudex ait: "Ex quo ita est, tibi mortem remitto, et sitis mihi fideles. De cetero mecum manebitis, et de praebenda necessaria vobis providebo per omnia." At ille: "Domine, omnem fidelitatem amodo promittimus vobis." Iudex igitur eos recepit ad gratiam, et omnes iudicem laudabant, qui fecit eis talem misericordiam.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
