# Gesta Romanorum sancti.13-14

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, sancti.13 to sancti.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/sancti.13

Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in civitatem mediam, et nuntiatum est populo inventum esse hominem dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sacratissimum tangebat, protinus curabatur, caeci visum recipiebant, daemoniaci liberabantur et omnes infirmi a quacumque infirmitate detenti tacto corpore curabantur. Imperatores tanta miracula videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sanctum perduci ad ecclesiam, sed plebs amore pecuniarum deposito magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebat, et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris tandem ipsum perduxerunt, et illic per septem dies in laudibus dei persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis pretiosisque lapidibus, in quo sanctissimum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor flagravit, ut omnibus videretur aromatibus plenum. Obiit circa annum domini tricentesimum vicesimum septimum.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
