# Gesta Romanorum super.10-14

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, super.10 to super.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/super.10

Ille sic eiectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abiectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa." Solus ad palatium accessit, ad ianuam pulsavit, audita pulsatione ianitor ianuam aperuit. Quem cum vidisset, dixit: "Dic mihi, qualis es tu?" Et ille: "Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti." Qui ait: "Mentiris; cum domino imperatore diu steti." Et ille: "Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas, et per ista signa illa mihi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia. Ista signa, quae per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub caelo." Ait ianitor: "Non dubito, quin insanus sis, quia iam dominus meus imperator in mensa sedet et iuxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum, quod graviter punieris." Ianitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: "O domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per ianitorem recitat et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit ianitori, ut introduceretur in conspectu omnium. Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo accepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset, ligaturam fregit et extra aulam advolavit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
