# Gesta Romanorum super.15-20

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, super.15 to super.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/super.15

Ait imperator omnibus in aula sedentibus: "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" At ille: "O domine, ista est mirabilis quaestio, imperator sum et dominus istius loci." Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus: "Dicite mihi per iuramentum vestrum, quod mihi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus?" Aiunt illi: "O domine, leviter respondemus per iuramentum, quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a iuventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant et de tali praesumptione se non attemptent." Imperator ille conversus ad imperatricem ait: "Dic, domina, mihi per fidem, qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?" At illa: "O bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam XXVI annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata." Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat: "Carissime, quare ausus fuisti te ipsum imperatorem nominare? Damus pro iudicio, ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait: "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere!" Et sic factum est. Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora eius et quasi de se ipso desperatus dicebat: "Pereat dies, in qua natus sum! Amici a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me." Dum hoc dixisset, cogitabat: "Hic prope manet confessor meus, pergam ad ipsum. Forte ipse notitiam meam habebit, quia saepius confessionem meam audivit." Perrexit ad eremitam, ad fenestram cellulae suae pulsavit. At ille: "Quis ibi est?" Et ille: "Ego sum imperator Iovinianus, fenestram aperias, ut loquar tecum!" Ille vero cum vocem eius audisset, fenestram aperuit; cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait: "Discede a me, maledicte, tu non es imperator, sed diabolus in forma hominis." Ille hoc audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis ac barbae dilaceravit et dixit: "Heu mihi, quid faciam ego!" His dictis recordatus fuit, quod in stratu suo exaltatum fuit cor eius dicens "Estne deus alter praeter me?" Statim ad fenestram eremitae pulsabat et dixit: "Amore illius, qui pependit in cruce, confessionem meam audite fenestra clausa!" At ille: "Mihi bene placet."

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
