# Gesta Romanorum super.21-27

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, super.21 to super.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/super.21

Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue, quomodo contra deum se erexit dicens, quod non credidit alium deum esse quam se ipsum. Facta confessione et absolutione eremita fenestram eius aperuit et notitiam eius habebat et ait: "Benedictus altissimus, iam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palatium perge, et, ut spero, notitiam tuam habebunt." Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad ianuam pulsabat, ianitor ostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait: "Etiam, domine peroptime, sed admiror, quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi." Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post haec in cameram reversus ait: "Domine mi, est quidam in aula, cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, in tantum, quod, quis vestrum est imperator, penitus ignoro." Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: "Exeas et videas, si eius notitiam habeas." Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: "O domine, vobis unum denuntio, quod, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." At ille: "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam." Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et iuxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula exsistentes cum imperatrice et ait: "Per iuramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt. At ille: "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit; propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit; ego sum angelus eius, custos animae suae, qui imperium custodivi, quamdiu fuit in paenitentia. Iam eius paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit, amodo ei sitis oboedientes, ad deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
