# Gesta Romanorum tim.1-4

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, tim.1 to tim.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/tim.1

Quidam rex erat, qui statuit pro lege, quod, quicumque subito mori deberet, mane ante ortum solis ante domum eius tubas canerent, et statim talis vestibus nigris se indueret et sic ad iudicium veniret. Ille rex magnum convivium fecit et omnes nobiles satrapas regni vocari fecit, qui omnes venerunt. In convivio erant omni genere musicali periti, qui magnum solacium convivis fecerunt ex suavi melodia, rex vero nullum solacium nec signum laetitiae ostendit, sed vultum tristem habuit et suspiria et gemitus emittebat. Haec videntes convivae mirati sunt et non fuerunt ausi petere ab eo causam tristitiae, sed dixerunt fratri regis, ut causam tantae tristitiae indicaret, qui et fecit dicens sibi, quod omnes in convivio mirarentur de tanta tristitia et causam libenter scirent. Ait rex: "Vade ad domum tuam! Die crastina responsum audies." Quod et factum est. Rex praecepit bucinatoribus, ut sequenti mane venirent ante domum fratris sui et tubis canerent et ipsum ad eum ducerent secundum legem, quod et fecerunt. Audiens frater regis de mane tubas ante domum suam commota sunt omnia viscera eius et surrexit, vestibusque nigris se induit, veniens ad regem, qui fecit fieri foveam profundam et ultra foveam cathedram fragilem, quae quattuor pedes fragiles habuit, et fecit fratrem suum exui vestibus et super cathedram poni. Cum autem in cathedra esset collocatus, ordinavit, ut gladius acutus ultra caput suum per filum sericum penderet; deinde ordinavit quattuor homines cum quattuor gladiis acutissimis, unam a parte ante, alium a parte posteriori, tertium a parte dextra et quartum a parte sinistra. Cum autem sic starent, ait rex illis quattuor: "Cum dixero, sub poena mortis gladios in eum infigite!" Et tubas omniaque genera musicalia fecit adduci coram fratre et mensam parari et diversa fercula apponi et ait: "O frater mi carissime, quare tantum doles et tantam tristitiam in corde habes? Ecce optima fercula, ecce melodia suavissima! Quare non gaudes et laetaris?" At ille: "Quomodo potero gaudere, cum in signum mortis hodie mane sonitum tubae ante domum meam audivi et modo corruptibili et fragili cathredra sum collocatus? Si indiscrete me moveam, ipsa cathedra frangitur et in puteum cado, de quo resurgere non potero; si caput meum erigo, gladius ultra caput meum petens et cadens usque ad cerebrum me interficiet; quattuor tortores in circuitu meo stant parati cum gladiis ad unicum verbum vestrum me occidere; istis consideratis, si dominus totius mundi essem, gaudere non possem."

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
