# Gesta Romanorum tim.5-6

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, tim.5 to tim.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/tim.5

Cui rex ait: "Iam ad quaestionem hesternam, quare non gauderem, respondeo. Ego sum sicut tu es modo collocatus in cathedra corruptibili et fragili, quia in corpore fragili cum quattuor pedibus corruptibilibus, scilicet de quattuor elementis, et sub me est puteus infernalis; ultra caput meum gladius acutus scilicet divinum iudicium paratum animam meam a corpore separare; ante me gladius acutus scilicet mors, quae nulli parcet et, antequam speratur, veniet, et quomodo, ubi vel quando, penitus ignoro; a parte posteriori alius gladius paratus ad percutiendum, scilicet peccata mea, quae in hoc saeculo commisi, parata sunt ante tribunal me accusare; gladius a parte dextra est diabolus, qui circuit quaerens, quem devoret, et semper est paratus animam meam recipere et ad infernum deducere; gladius a parte sinistra sunt vermes, quae carnem meam post mortem corrodent; cum omnia ista considero, numquam gaudere potero; si ergo tu tantum hodie me timuisti, qui sum mortalis, multo plus creatorem meum debeo timere. Vade ergo et noli amplius tales quaestiones quaerere a me!" Ille vero surrexit et gratias de vita sua regi reddidit, promittens firmiter amodo se corrigere. Hoc audientes laudabant responsum regis.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
