# De refractione 100

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/100

A centro K, pyramidales lineae trahantur in oppositum planum CD, totum id igitur intra pyramidem con tentum CD, perfectè videtur, omnium perfectissime axis PK. Sit quoque pars plani CAB, veniat B ad O punctum, refrangetur in H, relabitur in Y, cathetus ex K & B occurrit HY in Y, & in Y punctus rei B videbatur. Eodem modo punctus plani A veniet in I, refrangetur in G, relabitur in L, & occurret catheto in L, extensae ex KA, & in L, videbitur A punctus, non suo loco vbi est, nec eodem colore colorata, vt diximus, sed claritatem, & indistinctam rerum molem induet, & quanto ab Flongius recesserit, imper fectius videbitur, sed minus confusa visio in L, quàm in Y, & minus in D, quàm in L. Quod punctus B videatur in Y, hoc pacto demonstrabimus, ne idem toto hoc opere sit repetendum. Diximus alibi omnis aquae corpus rotundum esse, & si cyathum aquae plenum in Lunae globo locetur, etiam suprema eius aquae superfi cies illi rotunda est, & mundi centro concentrica, & res in aquis videbitur vbi linea uisus distenta cathetum à re visa ad centrum mundi tracta secatur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
