Latin
IOOBAPTISTAE PORTAH O
Giambattista Della Porta, De refractione 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
nec ne: idest si oculus quartam coeli partem vno intuitu viderepossit, qua in re turpiter lapsi sunt. Larisseus ait visionis angulum esse rectum à Natura in oculo conformatum, quia anguli acuti, obtusique incerti sunt, nam augendo, &minuendo infiniti sunt specie, rectus verò finitus. Natura quod est infinitum, veluti indeterminatum, horret, finitum verò tanquam praestantius amplectitur, vnde rationi consentaneum retur visionis angulum rectum esse, idque etiam phaenomenis ostendit.