Latin
IOOBAPTISTAE PORTAH O
Giambattista Della Porta, De refractione 105
Unproofread scanNot analysed yet
Causa vniuersalis verò ait, diametrum vueae esse latus quadrati, quod describitur intra sphaeram vueae, etsi sphaera vueae, &glacialis concentricae essent, sub latere quadrati videretur, &esset angulus ad centrum rectus, sed quia centrum glacialis interius est, remanet latus aperturae vueae, minus lateris suis quadrati inscriptibilis. Sed hi omnes sine experientia, &ratione locuti sunt. Sed quid de cętero eis credendum sit, aliis iudicandum relinquo. Primo in oculi dissectione pupillae foramen vsque ad duodecimam, ne dicam vigesimam partem suae sphaerae aperiri, &in luce vsque ad acus tenuitatem constringi diximus. Praeterea proprium pupillae munus esse constringi, &aperiri, vt vidimus; neque vnquàm in eodem statu esse, quande igitur determinanda erit suae aperturae qualitas? Sed re vera oculus maiorem, quàm coeli quartam videt, &praecipuè sero, quando solis abest praesentia, sed id alio modo quàm ipsi putant, sed partim directè aspiciendo, partim refractè. Et id sensui manifestum est nobis ambulando, &sedendo, quod à nostri dextra parte, vsque ad sinistram videmus, &si id non esset, satis homo infeliciter viueret, vt demonstrabimus. Sit Sit oculus HI, &eius pupilla, accedat radius F à dextris, refrangatur in M, extendatur in E. Sic K veniet ad H, refrangitur ad L, extenditur ad B, videbitur tota coeli pars BE, quae est vltra quartam: LIB