# De refractione 105

Giambattista Della Porta, De refractione, IOOBAPTISTAE PORTAH O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/105

Causa vniuersalis verò ait, diametrum vueae esse latus quadrati, quod describitur intra sphaeram vueae, etsi sphaera vueae, & glacialis concentricae essent, sub latere quadrati videretur, & esset angulus ad centrum rectus, sed quia centrum glacialis interius est, remanet latus aperturae vueae, minus lateris suis quadrati inscriptibilis. Sed hi omnes sine experientia, & ratione locuti sunt. Sed quid de cętero eis credendum sit, aliis iudicandum relinquo. Primo in oculi dissectione pupillae foramen vsque ad duodecimam, ne dicam vigesimam partem suae sphaerae aperiri, & in luce vsque ad acus tenuitatem constringi diximus. Praeterea proprium pupillae munus esse constringi, & aperiri, vt vidimus; neque vnquàm in eodem statu esse, quande igitur determinanda erit suae aperturae qualitas? Sed re vera oculus maiorem, quàm coeli quartam videt, & praecipuè sero, quando solis abest praesentia, sed id alio modo quàm ipsi putant, sed partim directè aspiciendo, partim refractè. Et id sensui manifestum est nobis ambulando, & sedendo, quod à nostri dextra parte, vsque ad sinistram videmus, & si id non esset, satis homo infeliciter viueret, vt demonstrabimus. Sit Sit oculus HI, & eius pupilla, accedat radius F à dextris, refrangatur in M, extendatur in E. Sic K veniet ad H, refrangitur ad L, extenditur ad B, videbitur tota coeli pars BE, quae est vltra quartam: LIB

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
