Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 11
Unproofread scanNot analysed yet
Contra verò si oculus sub aquis esset, res verò in aere, rei spectrum ad vtriusque diaphani contactum veniens, ad oculum contorquebitur. Vnde non vaga, &sine certa lege angulorum inclinatio est, sed semper aequales vices ingrediendo, egrediendoque sibi mutuò seruant. Te verò, vt rem faciliùs teneas, decet exemplo admonere. Sit aquae superficies quieta ABC, Sol D non perpendicularis, sed transuersalis cadat ipsi B, non in directum labitur ad E, sed alia erit, quàm antea fuerat, quia ex puriori ad hebetius diaphanum venit, ideo haerebit perpendiculari, HBI, &erit BF. At Sol sub aquis existens in F, sursum veniens per B, non in G rectus meabit, sed in contrariam partem abibit, ab ipsa perpendiculari HBI: veniet igitur ad D, vnde discesserat. Idem &de oculo dicendum. Re sub aquis existente in F, ac sursum perueniente ad B, quia ex hebetiori ad lympidius medium venit, à perpendiculari HBI separabitur, ideo non ad G, sed ad oculum in D commorantem accedet. Contra oculo sub aquis in F &re extra in D existentibus, non veniet rei imago D recta per DBE, sed ad F accedet, &sic conspicua erit. Quòd anguli ingredientes, &egredientes sint aequales.