# De refractione 11

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/11

Contra verò si oculus sub aquis esset, res verò in aere, rei spectrum ad vtriusque diaphani contactum veniens, ad oculum contorquebitur. Vnde non vaga, & sine certa lege angulorum inclinatio est, sed semper aequales vices ingrediendo, egrediendoque sibi mutuò seruant. Te verò, vt rem faciliùs teneas, decet exemplo admonere. Sit aquae superficies quieta ABC, Sol D non perpendicularis, sed transuersalis cadat ipsi B, non in directum labitur ad E, sed alia erit, quàm antea fuerat, quia ex puriori ad hebetius diaphanum venit, ideo haerebit perpendiculari, HBI, & erit BF. At Sol sub aquis existens in F, sursum veniens per B, non in G rectus meabit, sed in contrariam partem abibit, ab ipsa perpendiculari HBI: veniet igitur ad D, vnde discesserat. Idem & de oculo dicendum. Re sub aquis existente in F, ac sursum perueniente ad B, quia ex hebetiori ad lympidius medium venit, à perpendiculari HBI separabitur, ideo non ad G, sed ad oculum in D commorantem accedet. Contra oculo sub aquis in F & re extra in D existentibus, non veniet rei imago D recta per DBE, sed ad F accedet, & sic conspicua erit. Quòd anguli ingredientes, & egredientes sint aequales.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
