Latin
QVINTVS
Giambattista Della Porta, De refractione 110
Unproofread scanNot analysed yet
nostri vestigetur diameter IF, &quia circuli pars E sexta est totius circumserentiae linea BE, ad diametri finem declinabit F, extendatur EF, &occurset catheto ex oculi centro H, per B, punctum, extendaturque cathetus quousque occurrat lineae FE in G, puncto igitur punctus B refractus in G, videbitur satis remotè. Secus autem eueniet remotiori puncto D, nam &ipse oculo in O occurret, inuenta diameter erit QR, linea ergo DG propè R refrangetur, &erit OL, longius prorogetur in M, &cen tro H per D, trahatur cathetus vsque ad eum locum, vbi decussabit refractionis lineam in M punctus tandem D, in M, videbitur propinquior lineae parallelae BM, quàm G. Vnde quanto quacunque ex parte procliuiores oculo occursent radij, tanto refractionis linea, quousque cum catheto coeat, longiùs egredietur, &visa res res longiùs emicabit: quare si idem ex altera parte feceris, A in P, &C in N videbitur. Maior igitur PQ. ipsa MN. Parallelae in plano existentes visui obiectae, concurrere videntur, nunquam tamen concurrunt.