# De refractione 110

Giambattista Della Porta, De refractione, QVINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/110

nostri vestigetur diameter IF, & quia circuli pars E sexta est totius circumserentiae linea BE, ad diametri finem declinabit F, extendatur EF, & occurset catheto ex oculi centro H, per B, punctum, extendaturque cathetus quousque occurrat lineae FE in G, puncto igitur punctus B refractus in G, videbitur satis remotè. Secus autem eueniet remotiori puncto D, nam & ipse oculo in O occurret, inuenta diameter erit QR, linea ergo DG propè R refrangetur, & erit OL, longius prorogetur in M, & cen tro H per D, trahatur cathetus vsque ad eum locum, vbi decussabit refractionis lineam in M punctus tandem D, in M, videbitur propinquior lineae parallelae BM, quàm G. Vnde quanto quacunque ex parte procliuiores oculo occursent radij, tanto refractionis linea, quousque cum catheto coeat, longiùs egredietur, & visa res res longiùs emicabit: quare si idem ex altera parte feceris, A in P, & C in N videbitur. Maior igitur PQ. ipsa MN. Parallelae in plano existentes visui obiectae, concurrere videntur, nunquam tamen concurrunt.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
