# De refractione 113

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/113

Prop. IV. T si hoc Theorema minus ex dictis necessarium videretur, quo tamen non mirentur ambulantes per caenacula, aut dormitoria caenobiorum, aut per regias aulas, quum videant summa laquearia magis descendere, quàm pauimenta ascendere, apponere constituimus. quod non alia euenit ratione, nisi quia aspicientes oculorum aciem figant in opposito pariete ad sui corporis altitudinem, & maior erit verticis distantia ad rectum, quàm ad planum, ob id minor erit refractio ex inferiori parte. Et si minus id egere exemplo videremus, vt rudioribus consuleremus, apponere contentis erimus. iqe niapi e snor& eliguol eut mnum aB naniquani iui con omeuomigitem a ezulo a Sit oculus S, & vbi aciei mueronem diriget in opposito pariete ibi pone lineam A, & ab oculo Stransuersam lineam ducito SA Parallelus longè à vertice superius distans siue rectum sit RP propinquior, siue planities FH. Descendat satis obliquè R punctus ad oculum VS, refrangetur, & occurret catheto in puncto C. & sic R videbitur in puncto C remotissimè, I verò videbitur in D, & M in K descendens à culmine linea CDK videbitur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
