Latin
Prop. IV
Giambattista Della Porta, De refractione 114
Unproofread scanNot analysed yet
At F punctus, qui propè oculum minus decliuis, minus refrangitur, &videbitur punctus in X, &L in Y, &N in Z. Erit ascensus linea XYZ. Aequalibus interuallis in plano oculis subiecto existentibus, quae remotiora, minora spectantur. Prop. V. TA probat Euclides. Sit oculus A, aequalia quidem interTualla BC, CD, DF, ex oculis prodeant linearum ductus KB, KC, KD, KF. Sed BK ad rectos angulos ipsi plano FB substrato superstet, aut subsistat. Quia maior est angulus BKC ipso CFD, &CKD ipso DKF, maior igitur videbitur BC ipsa CD, &CD ipsa DF. Plotinus Platonicus inquit plura oppida longius remota, minus inter se distare videntur, quàm sint, rationemque affert, quod tunc rei dimensionem planè assequimur, quando singulas eius partes gradatim intuemur, at quum res longiùs seposita est, particulae plurimae latent, meritò igitur totius mensura nos fugit. Secus autem ex nostris principiis.