# De refractione 117

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/117

Prop. VII. tiora, videbuntur. DER octauam suppositionem hoc theorema Euclides soluit. Quae sub humilioribus radiis videntur humiliora apparent, & quae propè oculum sunt, altioribus radiis conspiciuntur. Nos autem eodem principio demonstramus. Quae enim propè oculum feriunt, & refracta longius fluunt, quousque cum catheto iungantur, sic à suo loco longè superius conspiciuntur, si magnitudo supra fuerit. Eadem res exemplo dilucidior. Sint tres aequales altitudines AB, CD, EF, & sit AB, propè oculum, & accedat à punctus ad pupillam M. frangatur, & fluat, & deinde cathetus ex oculi centro l. per idem punctum protrahatur, donec incurrat priorem lineam in G. sic punctus A. sublimius in G apparebit.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
