Latin
Prop. IX
Giambattista Della Porta, De refractione 121
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Vitruuij opinio quoquomodo vera, falsa ve videtur, &dum optices gnarum architectorem optat, se penitus illius ignarum ostendit, sed vt quae ipse dicit, &nos refellimus, plenius intelligantur, eius rei descriptionem apponemus. Sint membra AB, supra columnas collocanda BC, oculus D, radij extensi DA, DB, quia AD, longior est BD, ergo AB, supinata videbitur. Sed propositio haec à nullo, quod sciam, perspectiuae scriptore adhuc demonstrata est, nec scio vnde excerpserit, multasque habet in se difficultates, &nodos, &multorum opiniones afferre oporteret, quas omittimus, ne taedium lectoribus ingeramus. Praeterea duodecima eius parte inclinata, non erunt aequales lineae, nam si oculus ab aedificij imo abfuerit per suam altitudinem, tunc lineae DB, &DA aequales fiunt, vt in E: nam quum AB, &AE aequales sint, &axis ad rectum illum angulum secat, erit vterque triangulus aequalis AED, &ABD, &uc latera ED, DB aequalia erunt, at solum duodecima pars inclinabitur longè ab imo C seducendus est oculus. Praeterea, vt opticae ignarus neque locum praescripsit, quo sisteret oculus membra illa inspecturus.