Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 126
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XVI. JETERES, Macrobio referente, humanum radium per planitiem extentum, sine impedimento non progredi alterius 180 stadijs: stadium continet octauam partem mille passuum, vt sint millia p. 22 &semis. Aelianus verò docet, quod humanus visus in mari vsque ad 30 passus potest. Sed hoc simpliciter prolatum vtrumque falsum est, nam sunt homines, qui acutissimè vident &sunt lusciosi. Strabo vocatus à M. Varrone 135 millia p. videbat, solitum Pontico bello à Lylibeo Siciliae promontorio exeunte classe Carthaginis portu omnem numerum dicere. Et sunt alij tam obtusi visus, vt quae ante pedes habeant, non cernant.