# De refractione 126

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/126

Prop. XVI. JETERES, Macrobio referente, humanum radium per planitiem extentum, sine impedimento non progredi alterius 180 stadijs: stadium continet octauam partem mille passuum, vt sint millia p. 22 & semis. Aelianus verò docet, quod humanus visus in mari vsque ad 30 passus potest. Sed hoc simpliciter prolatum vtrumque falsum est, nam sunt homines, qui acutissimè vident & sunt lusciosi. Strabo vocatus à M. Varrone 135 millia p. videbat, solitum Pontico bello à Lylibeo Siciliae promontorio exeunte classe Carthaginis portu omnem numerum dicere. Et sunt alij tam obtusi visus, vt quae ante pedes habeant, non cernant.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
