Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 128
Unproofread scanNot analysed yet
ba ztil υιν Caelum erit GLCIH, zenith capiti imminens C, quod centrica ferit, punctus H ad oculum Fvenit, frangitur, &relabitur in E, vnde punctum H, longè in E apparebit. Eodem modo Ipunctus in D, &C, suo loco, &GL, in AB, si haec puncta exili circumscribes linea, ouatam figuram te fecisse cumperies circa horizonta. Ob id non pauci fuere ex antiquorum philosophorum scholis non minimè authoritatis, qui ouatum coelum putauerunt &confessi sunt, hac, vt spero, ratione fulti, quod ouatum oculis eorum videretur. Selmlbemm mmnishmelenstue aunle luit. Tg. XVIII. X his etiam pendet ratio, cur oculo in areae medio existente, vel theatri rotundi spatio ouale videatur. Circumferentiae enim obuiam partem centrica ferit, quae verò destrorsum, &sinistrorsum fuerint, obliquè ad oculum venient, &ex refractione longè à suis punctis, vnde accesserant, relabuntur, ob id circularis figura, qualis apparebit. Exemplum effingere nitar, &si ex superiore minore necessarium videatur. Sit area, vel theatri medium F, vbi oculus statuatur, theatrum GLCIH, ex oculi regione punctus C, vbi centrica feriet. Venit H ad Foculum, veniens obliquè, frangitur, &longius emittitur in E, punctus I in D.