# De refractione 128

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/128

ba ztil υιν Caelum erit GLCIH, zenith capiti imminens C, quod centrica ferit, punctus H ad oculum Fvenit, frangitur, & relabitur in E, vnde punctum H, longè in E apparebit. Eodem modo Ipunctus in D, & C, suo loco, & GL, in AB, si haec puncta exili circumscribes linea, ouatam figuram te fecisse cumperies circa horizonta. Ob id non pauci fuere ex antiquorum philosophorum scholis non minimè authoritatis, qui ouatum coelum putauerunt & confessi sunt, hac, vt spero, ratione fulti, quod ouatum oculis eorum videretur. Selmlbemm mmnishmelenstue aunle luit. Tg. XVIII. X his etiam pendet ratio, cur oculo in areae medio existente, vel theatri rotundi spatio ouale videatur. Circumferentiae enim obuiam partem centrica ferit, quae verò destrorsum, & sinistrorsum fuerint, obliquè ad oculum venient, & ex refractione longè à suis punctis, vnde accesserant, relabuntur, ob id circularis figura, qualis apparebit. Exemplum effingere nitar, & si ex superiore minore necessarium videatur. Sit area, vel theatri medium F, vbi oculus statuatur, theatrum GLCIH, ex oculi regione punctus C, vbi centrica feriet. Venit H ad Foculum, veniens obliquè, frangitur, & longius emittitur in E, punctus I in D.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
