# De refractione 129

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/129

Ex alia parte idem facies, si G, & L punctus in A & B, videbitur, exili linea circumscribendo puncta, videbitur ABCDE. Est locus, in quo aequales magnitudines inaequales videantur. Prop. XIX. VAEC, quae sequuntur problemata ad multiplices perspeIctiuae vsus, quam vulgus practicam vocat, necessaria sunt, quum res aliter, quàm sunt, oculis repraesentandae sint per linearum flexus, circuitus, & obliquitates. Possunt enim res aequales inaequales videri, & inaequales aequales. Hoc problema Euclides ita docet. Sint magnitudines aequales BC, CD.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
