Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 13
Unproofread scanNot analysed yet
visus existit in transiens per altitudinem lateris, vel marginem FD, pertransibit in L, nec tangit nummum in B existentem, nam sublimior volat: repleto aqua vase vsque ad CED summa, radius frangitur in I aquae superficie ex B, &inclinabitur ad oculum A: sic nummus, qui prius profunditate erat inconspicuus, refractionis ope, conspicuus euadet, nec radius ad I frangi putabitur, sed suo loco videri, quod nulli dubium esse potest. Vrinatores, &qui tridentibus venantur pisces, non vbi eos vident ictus di rigunt, sed infra, nam si aliter faciunt, falluntur, &incassum laborant, ex refractione enim alibi, quàm sint, apparent.