# De refractione 13-2

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/13-2

Prop. V. Imago refracta ad visum peruenit per rectas lineas. VODimago ad oculos per rectas feratur, ratio est, quòd fractione res ad visum veniunt temporis momento, at si in linearum fractione temporis mora aliqua fieri deberet, & rei lationem per rectas lineas velocissimè fieri non contingerit: peruenit igitur ad visum per linearum rectitudinem. Praeterea in reflexionibus etiam imago ad obtutum per rectas velocissimè fertur, est enim rectitudo lucis cognata motui, quod & in alijs Naturae operibus conuisitur, & id quoque instrumentis ad id opus concinnatis rimatum est. Mergatur astrolabium centro tenus in pelui aqua plena, & deorsum foramini coloratum opponatur, si centro obstaculum aliquod opponatur, peribit vi sio, à re enim ad centrum per aquas recta fertur imago, & si coloratum ita sub aquis locetur, & per foraminulum superius visatur. Si verò in centro sit obex, iterum & imago interit, quia à centro ad oculum rectè fertur. In vas aquae plenum CDEFGH mergatur astrolabium AIM centrotenus I, & signetur in ore instrumenti in oppositione visus M.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
