# De refractione 13

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/13

visus existit in transiens per altitudinem lateris, vel marginem FD, pertransibit in L, nec tangit nummum in B existentem, nam sublimior volat: repleto aqua vase vsque ad CED summa, radius frangitur in I aquae superficie ex B, & inclinabitur ad oculum A: sic nummus, qui prius profunditate erat inconspicuus, refractionis ope, conspicuus euadet, nec radius ad I frangi putabitur, sed suo loco videri, quod nulli dubium esse potest. Vrinatores, & qui tridentibus venantur pisces, non vbi eos vident ictus di rigunt, sed infra, nam si aliter faciunt, falluntur, & incassum laborant, ex refractione enim alibi, quàm sint, apparent.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
