Latin
Prop. XXII
Giambattista Della Porta, De refractione 134
Unproofread scanNot analysed yet
Mox haereat magis oculus sphaerę in R &secundum RK, describatur circulus, &ab R dirigantur tangentes circulum iam descriptum RF, RS, &connectantur FK, SK. Vnde sub angulo D, spectatur NL, sub R, SF, sed majus est LFSN ipso SRF, apparet enim minus, quia angulus ad R, maior est eo, qui ad D. Sed hoc falsum, quia eorum. quae propè sunt, minor pars videtur directè, maior refractè, quę verò longè, maior pars directè, minor verò refractè, &quia ex fractione hebescit visus, languidè, nec suo loco, &maiora quàm fuerint; videt, non tamen ratio ex angulo prouenit. Se in linea supra circuli centrum orientem stet oculus, circulus rotundus videbitur. Prop. XXIII. YN hoc problemate cum Euclide conuenimus. Ipse ita probat. TEsto circulus, cuius centrum K, ab eo oriatur perpendicularis linea KB, oculus sit in B, trahantur per centrum diametri AC, FD, dico has binas diametros aequales videri, &inde circulum ęquè aequè rotundum Connectantur BA, BF, BC, BD.