Latin
Prop. XXII
Giambattista Della Porta, De refractione 136
Unproofread scanNot analysed yet
Sit circulus, cuus centrum K, &ab ipso K excitetur non ad angulos rectos ipsi plano KB, sed aequalis ei, quae ex centro circuli, connectaturque BD, CD, BC, BA, BF. Quoniam DK, KB, KF, sunt ęquales, &rectus est angulus qui sub DBF, quia in semicirculo: eademque ratione, qui sub ABC, &quę sub ęqualibus angulis ęqualia spectantur, vnde diametri, &ex inde circulus ęqualis videbitur. Hoc falsum probabimus: nam si quę ex centro obliqua fuerit, alia pars propiùs, altera longiùs erit, ea quę propè, rectè, quę longiùs verò refractè videntur, &refracta longè à loco, in quo sunt videntur; impossibile est ergo vt obliquè iacens oculus plano ęqualem circulum videat. Ex pupillae dilatatione omnia se ipsa maiora videri.