# De refractione 136

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/136

Sit circulus, cuus centrum K, & ab ipso K excitetur non ad angulos rectos ipsi plano KB, sed aequalis ei, quae ex centro circuli, connectaturque BD, CD, BC, BA, BF. Quoniam DK, KB, KF, sunt ęquales, & rectus est angulus qui sub DBF, quia in semicirculo: eademque ratione, qui sub ABC, & quę sub ęqualibus angulis ęqualia spectantur, vnde diametri, & ex inde circulus ęqualis videbitur. Hoc falsum probabimus: nam si quę ex centro obliqua fuerit, alia pars propiùs, altera longiùs erit, ea quę propè, rectè, quę longiùs verò refractè videntur, & refracta longè à loco, in quo sunt videntur; impossibile est ergo vt obliquè iacens oculus plano ęqualem circulum videat. Ex pupillae dilatatione omnia se ipsa maiora videri.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
