# De refractione 137

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/137

Prop. XXV. In pupillae angustia maiora omnia videri. PHTHISIS, seu tabes pupillae morbus est, quando ipsa fit angustior, rugosierque, vt omnia, quae conspiciantur ab ijs, maiora, quàm sint videantur esse. Causa morbi est condensatio, quam ex siccitate acceptam ferunt. Aegineta id accidere di xit, quando res lumini obiectae sunt. Exemplum in superiori apposuimus. Sed ne putet quis haec contraria esse illis, quae iam diximus, nam in serotino, & matutino crepusculo res maiores videntur ob pupillae laxiorem obtutum, quàm meridie in pupillae angustijs. Hoc animaduertendum in naturali pupillę dilatatione, & constrictione omnia opportuniora videri secundum naturae necessitatem: nam à natura factum est, ne plus dilatetur, angustieturque, quàm deceat, quae verò à morbo fiunt praeter naturam accidunt, & naturae opera peruertunt. XXVI. Prop. Senes propinqua minus videre. X supradictis iam pendet ratio, cur senes, vt acutius videant Eres, ex oculis longiùs diuertunt, velut legere, aut filum in

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
