# De refractione 138

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/138

Sed vera ratio est, quòd senibus pupilla diducitur, reseraturque, vt caetera quoque membra non rectè suo funguntur officio, humor quoque incrassatur, vnde maiori luce ad videndum indigent, & ferè ijs similes sunt, qui mydriasi laborant, necesse enim habent, vt quae videre velint lucidiora sint, magisque coacta, quod vtrumque crystallinis specillis emendatur, hęc enim refractione radios vniunt, & lux multiplicatur in eis, humor enim, quem natura pellucidissimum oculis indidit, sordescit senio, & fit tenebrosior. Interrogati à me senes, cur res longius abstrahant, vt perfectius videant? respondent, propè confusa omnia videri, & hebescere visum, quod non nisi ex pupillae latitudine euenire contingit.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
