# De refractione 139

Giambattista Della Porta, De refractione, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/139

PROOEMIVM. OSTQVAM huc prouecti sumus, vt de visione tractatum, sicut decuit, absoluerimus, videbatur, vltima his manus imponenda, nisi problemata quaedam superesse viderentur, quae aliter accepta, nostram institutionem infirmarent, eaque expendisse valdè praestiterit, eoque libentius ad ea enodanda accedimus. Cur scilicet binis oculis donatus homo, & vnusquisque per se satis suo fungitur officio solus, simplicem rem non duplicatam aspiciat? Sed videamus ecquid maiores senserint? Prop. 1. Binis oculis obiectam rem simplicem conspici. EGERRIME nostrorum maiorum animos inquirenAtium contorsit disquisitio, cur binis oculis simplicem rem contuentibus simplex visio occurrat, ijdemque simptomate quodam correpti duplicatas res videant? Principio ab Aristotele incipiemus, qui quęrit in problematis. Cur vinolentis quod vnum est, interdum multa appareant? Aitque conspectus initia intus esse, & à vino moueri, & quum initia mouentur conspectus, vis vtraque obiectae rei partem attingit, ob id res vna geminata videtur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
