Latin
Prop. V
Giambattista Della Porta, De refractione 14
Unproofread scanNot analysed yet
&si oculus A videbitur per lineas MI, &IA punctus M. Si opponatur obex in puncto. I. intercipietur visus rei M, nam ex M in I, &ex I in A rectè fertur punctus M. Si imaginetur, vel signetur punctus in linea MI, &posito in aqua instrumento quouis loco obex erit in linea MI, &quaquaversus te verteris ex illius recta oppositione, nunquam M videbis, quia ex M ad I recta meat forma. Idem eueniet in linea IM. Concluditur igitur per rectas lineas venientem formam conspicari. Rei imaginem ad aquae summum perpendiculariter ascendere. VI. Prop. PROBABITVR id experimento, &aliter quàm à maioPribus. Astrolabium, cui regula transuersa sit, atque aliquo puncto notata, aquis paulatim mersetur, &continget res maximè mira: nam ima regulae pars ex suo loco prodire, &sustolli videbitur, nec tam malè hominem feriatum reperiri arbitror, quin partem perpendiculariter ascendentem confiteatur. Exemplum. Assumatur sueta peluis CDEFGH, inclinetur regula IBA.