# De refractione 14

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/14

& si oculus A videbitur per lineas MI, & IA punctus M. Si opponatur obex in puncto. I. intercipietur visus rei M, nam ex M in I, & ex I in A rectè fertur punctus M. Si imaginetur, vel signetur punctus in linea MI, & posito in aqua instrumento quouis loco obex erit in linea MI, & quaquaversus te verteris ex illius recta oppositione, nunquam M videbis, quia ex M ad I recta meat forma. Idem eueniet in linea IM. Concluditur igitur per rectas lineas venientem formam conspicari. Rei imaginem ad aquae summum perpendiculariter ascendere. VI. Prop. PROBABITVR id experimento, & aliter quàm à maioPribus. Astrolabium, cui regula transuersa sit, atque aliquo puncto notata, aquis paulatim mersetur, & continget res maximè mira: nam ima regulae pars ex suo loco prodire, & sustolli videbitur, nec tam malè hominem feriatum reperiri arbitror, quin partem perpendiculariter ascendentem confiteatur. Exemplum. Assumatur sueta peluis CDEFGH, inclinetur regula IBA.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
